- SPICULUM
- SPICULUMa spicae similitudine sic dictum, teli genus apud Romanos fuit, idem Dempstero cum hasta et sparo. Quod enim C. Nepoti in Epamin. c. 9. Sparum seu us, id Valerio Maximo l. 3. c. 2. ex. ext. 5. Hasta; Ciceroni vero l. 5. Famil. Ep. 12. Spiculum dicitur. Vide quoque supra Pilani. Hinc Spiculatores vocati Principum satellites, a gerendis videl. Spiculis, quorum mentionem facit Corn. Tacitus passim. Apud Marcum c. 6. v. 27. ubi de Iohanne Baptista in carcere Herodis iussu decollato, Σπεχουλάτωρα legimus, voce Latinâ corruptâ, et ι. in ε. mutatô, sicut pleraque alia reperiuntur, ut λεγεων, legio, κοδράντης, quadrans, Λιβερτῖνος, λίτρια, μίλιον, μάκελλον, μεμβρράνα, μόδιος, ξεςτὸς, πραιτώριον, ῤέδα, σιμικίνθιον, σικάριος, σουδάριον, ταβερνη, φόρον, τίτλος, φραγέλλιον, φραγελλοῦν, passim in Novo Test. Baza Notis ad Matth. c. 5. v. 26. A Spiculatoribus caligam habes Spiculatoriam, apud Sueton. Caligulâ, sicut Baysius emendavit, c. 52. Ubi tamen sunt, qui Speculatoriam retineri malunt, de qua voce supra: uti et Speculatores. Neuqe vero Satellitum solum, sed et Heroum gestamen spicula fuêre, et quidem bina, quae manu solebant ferre, uti de Messapo, apud Virgil. Aen. l. 12. de Gallis, apud eundem l. 8. de Polynice, apud Papinium Theb. l. 4. v. 86. et l. 5. v. 234. de Penthasilea, apud Q. Smymaeum l. 1. etc. legimus. Idem mospilorum in Militia Romana, uti docet in ea Lipsius l. 3. c. 4. De Spiculo Herculis in acum crinalem verso, vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4, et supra, ubi de Acu crinali, it voce Sibyna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.